EXCORIATIO Victimarum

EXCORIATIO Victimarum
EXCORIATIO Victimarum
inter ritus sacrificales, memoratur Levit. c. 1. v. 6. Et nudabit pelle holocaustum: Post iugulationem nempe. Ut Il. a.
---- καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν,
Et iugularunt et excoriarunt.
Vide quoqueve Apollon. Argon. l. 1. Dion. Halicarn. l. 7. p. 479. Quod tamen in holocaustis non semper est observatum, apud Gentiles, uti de tauro Bubrosti Deae oblato docet Plutarch. Vide quoqueve Lucian. de Sacrificiis. Sed et apud Hebraeos, in sacrificiis pro peccato, pellis una cum carne cremabatur, extra castra, Exod. c. 29. v. 14. ut et pellis vaccae rufae, Num. c. 19. v. 5. At holocausti pellem servari Deus voluit, et Sacerdoti dari, Levit. c. 7. v. 8. Erat autem victimas excoriare Sacerdotum munus; ita tamen, ut Levitae iis adessent, si res exigeret, 2. Paral. c. 29. v. 34. et c. 35. v. 11. etc. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 33. atqueve infra ubi de Pelle et Sacrificiis. Inde ad cruciatus hominum translatus ritus, a Tyrannorum immanissimis; qui vel totos quandoqueve pelle nudabant, quod hodieque apud Turcas in usu, vel partem corporis detrahentes, partem cutitam relinquebant. Sic caput Tharaci excoriari iussit Numerius Max. in Passione eius; alii aliquando manus miserorum, nonnumquam terga, interdum faciei partem inter frontem et barbam excoriabant, uti discimus ex Theodoreto Hist. Eccles. l. 5. c. 38. Antiquitatem supplicii loquitur fabula de Marsya, de quo suo loco. Vide Casp. Barthium animadvers. ad Pap. Stat. Theb. l. 5. v. 597. ut et infra aliquid in voce Scythae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”